HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CIX: Quod pontifices et Judaei conspiraverunt in Jesum

#Joan. XI

Collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium, et dicebant: Quid facimus? si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent locum nostrum et gentem. Quasi dicerent: Venerabilis et sanctus haberi locus hic gentibus, quia Alexander, et Pompeius, et alii venerati sunt ipsum, et reges Persarum et Aegypti. Hic autem homo docet, sacra nostra abolenda et vana. Ergo Romani scientes opes templi, tollent eas, audientes, impune tollendas. Tunc Caiphas, quia pontifex erat anni illius, quid faciendum esset eis decrevit, dicens: Expedit vobis, ut unus moriatur homo, et non tota gens pereat. Et prophetavit utilem generi humano mortem Christi, licet nesciens. Ab illa ergo die cogitaverunt eum interficere, imo conduxerunt, ut inventus duceretur in Jerusalem. Jesus ergo jam non palam ambulabat apud eos, sed abiit juxta desertum in civitatem, quae dicitur Ephrem.